- CARPEIA
- CARPEIAportio cibaria Monachorum, a Carpia forte, Gall. Charpie, seu linteolo minutissime carminato et dissecto; quod carnes minutatim instar carpiae concidantur: Minutal. Carpionare enim Italis esse pisces acetô aliisque speciebus condire, observat Octav. Ferrarius in Origin. Italicis. Occutrit vox in Chron. Abbatiae S. Trudonis, l. 13. alibique, apud Car. du Fresne. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 766.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.